- CREDITOR
- CREDITORin debitorem quid iuris habuerit, apud Romanos, indigitat ista decemvirorum lex: ERIS. CONFESSI. DEBITI. Q. IURE. IUDICATIS. TRIGINTA. DIES. IUSTEI. SUNTO. POST. DEINDE. MANUS. INIECTIO. ESTO. IN. IUS. DUCITO. NI. IUDICATUM. FACIT. AUT. QUIS. EUNDO. EM. IURE. VINDICET. SECUM. DUCITI. VINCITO. AUT. NERVO. AUT. COMPEDIBUS. QUINDECIM. PONDO. NE. MINORE. AUT. SI. VOLET. MAIORE. VINCITO. SI. VOLET. SUO. VIVITO. NI. SUO. VIVIT. QUI. EM. VINCTUM. HABEBIT. LIBRAS. FARRIS. IN. DIES. DATO. SI. VOLET. PLUS. DATO. Erat autem ius interea paciscendi; ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta; inter eos dies trinis nundinis continuis, ad Praetorem in Comitium producebantur, tertiis autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant. Sed eam capitis poenam, sanciendae fidei gratiâ, horrificam atrocitatis ostentu, novisque terroribus metuendem reddiderunt. Pergit enim lex; TERTIIS. NUNDINIS. PARTIS. SECANTO. (si videl. plures Creditores essent) SI. PLUS. MINUS. VE. SECUERUNT. SE. FRAUDE. ESTO. Quo tamen vix unquam perventum: addici saltem et vinciri consuevisse legimus, dissectum quem antiquitus non legimus. Vide A. Gellium, l. 20. c. 1. et ad eum Notas Oiselii ICti, nec non infra, ubi de Debitoribus ac Nexis. it. verbô Proscribere. Quia vero Creditores iure illô trahendi et ad operas ser viles adigendi debitores suos frequenter abutebantur, et in terga miserorum crudelissime saeviebant, hinc querela illa obaeratorum, apud Livium, l. 2. c. 23. Se foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos et oppressos esse: tutioremque in bello, quam in pace, inter hostes, quam inter cives, libertatem plebis esse. Quam invidiam suâ sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit, ut ibidem legere est etc. Plura infra ubi de Foenore et Usura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.